라틴어 문장 검색

Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
nam scimus unumquemque pro generis qualitate in iram moveri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8306)
ut puta in lupis unus amor est, id est similis, item in equis et aliis omnibus pro qualitate generis sui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2442)
ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:2)
Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말1)
ita proprietas liquoris, cum init in corpus, proseminat intinctam sui cuiusque generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장58)
sponte sua quae se t. i. l. a. ad illud, quod omiserat, redit et exsequitur qualitatem trium generum, quae supra memora- verat, arborum scilicet sponte natarum, procreatarum ex semine et earum, quae de radicibus pullulant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 471)
nam in omnibus animalibus non est amor unus atque idem, sed in sin- gulis generibus pro qualitate naturae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2444)
sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:1)
sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 196:1)
In medio nihil est conlocandum, ideo quod sonitum nulla alia qualitas in chromatico genere symphoniae consonantiam potest habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장10)
aerem, ignem, terram, aquam, eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione e generum discriminibus efficere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말3)
Mutatio quiddam est optabile, sed inquietat cum peiorem reddit mundum et vitae qualitatem maioris partis humani generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:4)
ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 122:2)
colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, [in quibuscumque membris est formata] cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION