라틴어 문장 검색

auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장7)
Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:5)
Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni et nonnulli alii etiam ad tempus armis se praecipue dederunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:8)
Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 2:1)
Tutor et Classicus et Civilis suis quisque locis pugnam ciebant, Gallos pro libertate, Batavos pro gloria, Germanos ad praedam instigantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장4)
Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum Galli cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent – longum esse per territis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant – flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장1)
Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장14)
terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장4)
Qui ait: " Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ".
그러나 이사악이 말하였다. “네 동생이 와서 나를 속이고 네가 받을 축복을 가로챘구나.” (불가타 성경, 창세기, 27장35)
Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae.
하닷이 파라오의 눈에 썩 들어, 파라오는 자기 처제, 곧 타흐프네스 왕비의 동생을 그에게 아내로 주었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 11장19)
Ait illi Iesus: " Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ".
예수님께서 그에게 말씀하셨다. “내가 진실로 너에게 말한다. 오늘 밤 닭이 울기 전에 너는 세 번이나 나를 모른다고 할 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장34)
et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: " Priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras ploravit amare.
베드로는 “닭이 울기 전에 너는 세 번이나 나를 모른다고 할 것이다.” 하신 예수님의 말씀이 생각나서, 밖으로 나가 슬피 울었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장75)
Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
그러니 깨어 있어라. 집주인이 언제 돌아올지, 저녁일지, 한밤중일지, 닭이 울 때일지, 새벽일지 너희가 모르기 때문이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 13장35)
Et ait illi Iesus: " Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ".
예수님께서 그에게 말씀하셨다. “내가 진실로 너에게 말한다. 오늘 이 밤, 닭이 두 번 울기 전에 너는 세 번이나 나를 모른다고 할 것이다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장30)
Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ".
그러자 예수님께서 말씀하셨다. “베드로야, 내가 너에게 말한다. 오늘 닭이 울기 전에 너는 세 번이나 나를 모른다고 할 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 22장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION