라틴어 문장 검색

Quem principes exercitus gestatorio imponentes, ad castra cum ingenti luctu, cum planctu virorum et ululatu mulierum detulerunt, medicos peritissimos ad sanandum ei adhibentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:17)
Dehinc regem circumstantes ac plurimum flentes, gestatorioque eum imponentes, Jerusalem in nimia lamentatione virorum ac mulierum detulerunt medicos peritissimos illi acquirentes, quorum arte et peritia ab hac mortifera plaga rex et fortis athleta posset convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:6)
Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 18:3)
quibus in iudicio recitatis, ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique, membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:2)
Si negat ala tibi uentoso uicta flabello, Aut nece uinceris, aut semiuiua iaces.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:26)
Sed mittamus haec prognostica seditionum (circa quae nihilominus intervenent nonnulla quae iis tractandis maiorem lucem praebere possint in sequentibus), et primo de materia seditionum, postea de earum caussis et flabellis , ultimo de remediis nonnihil dicamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 9:3)
Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sellam gestatoriam imposuerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장27)
Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장8)
flabella perosi adspirant trabeis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:282)
interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 2:3)
continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:3)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
"Heus tu," inquit, "Dore Cape hoc flabellum et ventulum huic sic facito, dum lavamus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5105)
Qui esset status, flabellum tenere te asinum tantum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5110)
ego limis specto Sic per flabellum clanculum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5116)

SEARCH

MENU NAVIGATION