라틴어 문장 검색

Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit.
네겝의 들짐승들에 대한 신탁. 위험과 고난의 땅, 암사자와 으르렁대는 수사자와 독사와 날아다니는 불 뱀의 땅을 거쳐 그들은 나귀 등에 재물을 싣고 낙타 등에 보화를 실어 이익이 되지 않는 민족에게로 간다. (불가타 성경, 이사야서, 30장6)
In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:1)
sed vetat optari faciem Lucretia qualem ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum accipere atque suum Rutilae dare.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X120)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
reperta, quae ex eis facta sunt et novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut adiunctione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:8)
obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:3)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION