라틴어 문장 검색

Colli non injusta proceritas sub gracilitate moderata, [0432D] cervicem maritari humeris non sinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:18)
Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
"inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:21)
Vera autem et propria formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 7:1)
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 7:4)
Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장112)
Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장113)
Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장115)
melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장122)
tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장124)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장155)
Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장205)
Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장298)
Phylacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장356)
nam subalbidum est et recenti cicatrici simile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장425)

SEARCH

MENU NAVIGATION