라틴어 문장 검색

vallos quos aliqui palos, Graeci χάρακασ, Homerus σκό- λοπασ (vocat). Aelius Gallus de verbis ad ius civile pertinentibus val- los tegulas grandes, quae supra collicias infimae ponuntur, appellat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2641)
latagum occupat os pro 'Latagi os occupat'. et est Graeca figura, in Homero frequens, ut si dicas ἔκρουσεν *̓αχιλλέα το`ν πόδα, id est Achillem percussit pedem pro percussit Achillis pedem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6981)
sane hunc locum de Homero sumpsit, qui inducit Graecos apud Aulidem omen futuri decennalis belli ex serpente collegisse, qui etiam matrem consumpsit novem pullis comesis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 855)
Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 4:2)
hae omnes insulae Graeciae sunt, quas Homerum secutus mutatis tantum coniunctionibus de Graeco in Latinum transtulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2703)
Rursus Homerus in primo, cum vellet iniquum Graecis Apollinem facere, causam struxit de sacerdotis iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 7:1)
Nam in poetis non Homero soli locus est, ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 4:4)
Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέασ Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:1)
saepe fugam danai hoc secundum Homerum verum est, apud quem suadet Agamemnon Graecis relicto bello fugere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1081)
non quod omnis sententia proprio nomine ἐνθύμημα non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia ἐνθύμημα dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis con- ficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 2:2)
nam et Graeci φρικτα` dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [δῶρα με`ν οὐκ ἔτ' ὀνοστά]. Livius in Odyssia igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 929)
nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:3)
Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίουσ Graeci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 3:1)
memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse.
(아풀레이우스, 변명 28:19)
itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION