라틴어 문장 검색

"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:7)
hinc Gratiae gratissimae, inde Horae pulcherrimae, quae iaculis floris serti et soluti deam suam propitiantes scitissimum construxerant chorum, dominae voluptatum veris coma blan- dientes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:5)
Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam re- cepturi ?
(세네카, 행복론, Liber VI 111:3)
ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuvem meum et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 264:2)
In examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur esse, quae factitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 10:2)
si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse ;
(세네카, 행복론, Liber VII 77:13)
In omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto et publico, in omni consultatione, domi foris que, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:13)
L. Lucceius, meus familiaris, hQmO omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 42 1:1)
ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 65 2:2)
Gaudeo Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo, Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 130)
Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae dei tam pura defensio adversus inimicos eius ex ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur?
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:9)
Desideramus gratos sensus patefacere, animum addere et gratias agere omnibus qui, variis in provinciis humanae actuositatis, operam dant domui protegendae quam participamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:4)
Animum praestare gratum debeo, ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius,cui debeo.
(세네카, 행복론, Liber IV 189:2)
Quod si animus sine re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION