라틴어 문장 검색

ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti.
(아풀레이우스, 플로리다 17:6)
"mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:7)
multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:15)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장53)
In senectute spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus (ΚΑΧΕΞΊΑΝ Graeci appellant), nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장64)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장19)
Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장60)
Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장8)
nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΌΝ appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장12)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장20)
In gravedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장37)
9 In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장1)
10 Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장1)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION