라틴어 문장 검색

Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 6:1)
Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 7:1)
Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 18:2)
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 29:1)
cena ministratur pueris tribus et lapis albuspocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinusvilis, cum patera guttus, Campana supellex.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장46)
Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
"obtritum vulgi perit omne cadaver more animae, domus interea secura patellas iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III105)
suspirat longo non visam tempore matrem, et casulum et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet quos ardens purpura vestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI49)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)
cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:17)
nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto structurae antiquo genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION