라틴어 문장 검색

Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
무슨 일이든 투덜거리거나 따지지 말고 하십시오. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장14)
Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,
내가 이 천막에 머물러 있는 동안 여러분의 기억을 일깨우는 것이 마땅하다고 생각합니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 1장13)
Hanc vobis, carissimi, iam se cundam scribo epistulam, in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem,
사랑하는 여러분, 나는 지금 여러분에게 두 번째 편지를 쓰고 있습니다. 이 두 편지로 나는 여러분의 기억을 되살려 순수한 정신을 불러일으키려고 합니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장1)
Recordor nunc tui illius amici transmarini de quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:10)
Qui vehementer coepit reniti et contradicere, donec dux haesitatione illius turbatus, constituit, ut ille curam exercitus Dei gereret, et ipse pro fratribus obses fieri non dubitaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:4)
Ad haec episcopus, Boemundi intentione et responsione cognita, in castra et classes suorum descendens, universos qui in suo erant comitatu causam edocuit et commonitionem Christiani exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:5)
Sed quia distantiam nocturnarum horarum omnino propter tenebras, et diurnarum propter densitatem saepissime pluviarum et nubium aequaliter dignoscere non poterat, excogitare coepit, qua ratione fixa et sine ulla haesitatione hunc promissum voti sui tenorem leto tenus incommutabiliter, Dei fretus misericordia, conservare posset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:4)
At rex, videns moderationem et constantiam eius in iis quae affarmabat asserendis absque haesitatione aliqua aut vacillatione, et cum iis protestatoinibus quae decebant, cum etiam testimonium suum vitae et animae suae periculo se defensurum recipiebat, eum semoveri iussit, et multum prius questus de fortuna sua apud consilium mandavit ut Stanleius in cubiculo eius proprio intra turrim quadratam, ubi prius manserat, custodiretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:4)
et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장23)
Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장17)
qua haesitatione postremo eo provectus est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장8)
haesitationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto difficilis modus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장4)
ea res haesitationem attulit ignaris adhuc an impetrassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장7)
Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION