라틴어 문장 검색

Nam super oliveta et ficeta, quae erant in Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas.
평원 지대에 있는 올리브 나무와 돌무화과나무는 게데르 사람 바알 하난이, 기름 창고는 요아스가 관리하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 27장28)
Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus
또 수확한 곡식과 포도주와 기름을 저장할 곳집들과, 온갖 가축 우리와 양 우리들도 지었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장28)
Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
히즈키야는 그들을 반가이 맞아들이고, 그들에게 자기의 보물 창고와 은과 금, 향료와 고급 기름, 병기고 전체와 창고 안에 있는 것을 다 보여 주었다. 히즈키야가 자기 궁궐과 나라 안에 있는 것 가운데 그들에게 보여 주지 않은 것은 하나도 없었다. (불가타 성경, 이사야서, 39장2)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 9:1)
Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quae fumo quodam generepraecoquem maturitatem trahunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 20:2)
Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:3)
Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
Semper observet enitentem, claudatque ut in hara fetum edat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:5)
nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 11:2)
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:1)
Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 14:1)
Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis haras faceret oportet,in quibus cubitent et fetus ubi edant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:6)
Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:3)
Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION