라틴어 문장 검색

Nam et aqua omnimoda limpiditate praeclara, si alveo incipiat arenoso decurrere, obscuritatem ab ipsa noscitur arena contrahere, et naturalis claritudo eam destituit;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:10)
Videntes autem hanc Sarraceni invio cursu et nimium maturata fuga attritam, ac in limo littoris arenosi infixam, velociter navigio advenerunt ut viros naufragantes percuterent, et res illorum et omnia quae vitae erant necessaria diriperent, ac inter se dividerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:6)
Nam ut ait Cassiodorus,"Quibus fuit exossa societas parentum, civium non merentur habere consortium,ne puri cordis iocunda serenitas nebulosis maculis polluatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:14)
Duo genera terrae, unum velut arenosum et pulverulentum, imo, ut expressius dicam, pulvis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:2)
Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et irruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum glebasque aggerente multitudine circumvenientium fluentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 46:1)
Fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a Rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 26:4)
Et navibus (ut praeceptum est) per opportuna dispersis, insula obsidebatur nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 6:2)
denique corpus examinatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi, ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:12)
is Latine 'auster, ' Graece νότοσ nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:2)
Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, III 1:1)
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
(불가타 성경, 집회서, 25장27)
Spiret insanum nebulosus Auster,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 7:1)
meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장10)
eadem harenosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장36)
Ergo cum iam ad cicatricem vulnus intendit, extentis, iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosive calculi fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION