라틴어 문장 검색

Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:1)
"Certe si divini puelli - quod absit - haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam."
(아풀레이우스, 변신, 5권137)
Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:3)
Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:2)
Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, harundineti singula iugera vicenis iugandis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:3)
castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:4)
Sed cultus harundineti primo triennio non alius est quam ceteris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:1)
Quae tamen refectio harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 4:3)
sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:5)
ut ad deuerticulum uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac uepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus ueste ad auersum uillae parietem euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 3:1)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni, Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1415)
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:2)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
haec opifex apis aërio rore liquat tenuique thymo, nexilis inscia conubii.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum20)

SEARCH

MENU NAVIGATION