라틴어 문장 검색

Unde et sancti doctores cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes vel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae victoriae desiderio ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:20)
ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem,
현철한 교훈과 정의와 공정과 정직을 얻게 하려는 것이다. (불가타 성경, 잠언, 1장3)
Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.
식견은 그것을 지닌 이에게 생명의 샘이 되지만 미련한 자들의 교훈은 미련할 뿐이다. (불가타 성경, 잠언, 16장22)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
지혜의 그늘에 있는 것은 돈의 그늘에 있는 것과 같다. 지식이 좋은 점은 그 지혜가 소유자의 생명을 보존하여 준다는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 7장12)
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
분파를 일으키는 사람에게는 한 번 또 두 번 경고한 다음에 관계를 끊으십시오. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장10)
vir est summā ērudītiōne, vetus meus amīcus.
그는 높은 학식을 갖춘, 내 오랜 친구이다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat39)
Stupefactus ilico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis traherer aut sinagogis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:2)
Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur emuli mei quam beatum olim Athana /f.14vb/ sium heretici.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:3)
Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:1)
Non enim ignorantia haereticum facit, sed magis superbiae obstinatio, cum quis videlicet ex novitate aliqua nomen sibi comparare desiderans, aliquid inusitatum proferre gloriatur, quod adversus omnes defendere inopportune nititur, ut vel caeteris superior, vel nullis habeatur inferior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:40)
Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem, et falsitatis inopportuna defensio haereticum facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:44)
Non ob aliud sunt haeretici, nisi quod, Scripturas canonicas non recte intelligentes, suas falsas opiniones, contra earum veritatem pertinaciter asserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:46)
Qui et in libro De utilitate credendi, haereticum diligenter describens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:47)
Haereticus, inquit, est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae causa falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:48)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION