라틴어 문장 검색

Per immoderatum namque amorem habendi efficitur homo fur, latro,gulosus, luxuriosus, cupidus, avarus, superbus, lusor, et omnibus malisvitiis inherens.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:6)
qui per intervalla distincta, retinentibus singulis litteris, incidens saltuatim, heroos efficit versus, interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Branchidarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:2)
iis autem qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:4)
Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:4)
Etiam recte dicitur spectatorem saepe plus videre quam lusorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:16)
Spectatores enim saepenumero plus vident quam lusores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:29)
Hae, autem, non solae erant quae heroi nostro, hoc tempore, undique instabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.34)
Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas, Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVI2)
Neque vos paean aut herous ille conturbet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:1)
Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:2)
sed tamen apte Iungitur herous cum breviore modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1714)
sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor, et revocat cupidas alea saepe manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:307)
LVSOR.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 339)
Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe posteritas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 101)
sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest, quod superest, animos ad publica carmina flexi, et memores iussi nominis esse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION