라틴어 문장 검색

- Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:2)
mopso nisa datur honesta turpissimo, pulchra deformi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 261)
de bonis vero rebus et malis, aequis iniquis, utilibus inutilibus, honestis turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum rerum artibus facultatem aut copiam ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:1)
Item- que cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 3:3)
cum praesertim omne malum dolore definiat bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat dicatque nos in vocibus occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:4)
Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:1)
indoctus quid enim saperet liberque laborum rusticus urbano confusus, turpis honesto?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:8)
quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 10:3)
Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 25:5)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)
ideoque ne resurgere quidem adulescentiae licet, cum honestus turpi desidiae titulus accessit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:3)
Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 20:1)
Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 1:1)
proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:2)
ii si didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicari, non admirabuntur nos in Graiorum virtutibus exponendis mores eorum secutos.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION