라틴어 문장 검색

"Propter unicum caliculum, quem deum mater sorori suae deae Syriae hospitale munus obtulit, noxios religionis antistites ad discrimen vocari capitis!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:6)
ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret Galliarumque ciuitates publice supplicarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:4)
dicebantur sacra et honoraria, quod utrumque hoc loco complexus videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 63211)
Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:1)
Docere debitum est, delectare honorarium, per- movere necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:5)
quorum controversiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:1)
TRAIANUS PLINIO Honorarium decurionatus omnes, qui in quaque civitate Bithyniae decuriones fiunt, inferre debeant necne, in universum a me non potest statui.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1131)
Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 5:1)
Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].3)
nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 222:1)
praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장16)
Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION