라틴어 문장 검색

Tibi ergo firmiter mandamus atque iniungimus, ut, ubicunque dominam alicuius valoris inveneris a nostra semita deviare amoris recusando subire certamina, hanc sibi visionem narrare procures et eam ab erroris proposito revocare, ut poenas possit tam gravissimas evitare et in praesenti valeat gloria collocari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:12)
Sed et si aliquid mihi desit in amoris industria, necessario me oportet magnae sapientiae vel valoris amorem exigere, ut per hoc mea valeat imperitia removeri et amoris penitus edoceri doctrina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:8)
et mutato centro necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non est unus, neque anguli sunt iidem nec eadem domorum dispositio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:2)
Constituit autem hoc fieri oportere ab horizonte Hiberniae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:25)
Habebant autem semper circa se catervam de latorum, calumniatorum, et iuratorum pragmaticorum, ita ut quidvis pro arbitruo suo veredicto exhiberi et confirmari efficerent, sive de facto, sive de valore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:3)
Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quae per diem speciosissima apparet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:10)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:9)
Attamen non reperitur inter civilia, res errori magis obnoxia, quam verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicuius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:4)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Qui in sermone aliquo aut re nimius est, adeo ut satietatem inducat, valorum suiipsius minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:22)
Hinc est quod, ubicumque terrarum steteris, videris tibi quandam caeli conclusionem videre, et hoc est quod horizontem veteres vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:1)
Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:1)
Et quia diximus quantum a centro acies usque ad partem orbis extenditur, sine dubio in horizonte διάμετρος orbis trecentorum sexaginta stadiorum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:2)
quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 24610)

SEARCH

MENU NAVIGATION