라틴어 문장 검색

inprobant enim aruspices hostiam, quae admota altaribus re- luctatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3953)
unde etiam aruspices animales hostias appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5615)
At non in Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et plenae pocula mensae, hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:7)
immolante rege Veientium vocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset ei victoriam dari, exauditam in cuniculo movisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 242:2)
haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis quorum pulvinaria Romae essent indicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 138:1)
hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:2)
ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 4:1)
Per idem tempus Vticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장1)
Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:1)
Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:2)
Ait Moyses: " Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro,
그러자 모세가 대답하였다. “임금님께서도, 주 저희 하느님께 저희가 바칠 희생 제물과 번제물을 내주셔야 하겠습니다. (불가타 성경, 탈출기, 10장25)
Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
모세의 장인 이트로는 하느님께 번제물과 희생 제물을 바쳤다. 그러자 아론과 이스라엘의 모든 원로들이 와서, 모세의 장인과 함께 하느님 앞에서 음식을 먹었다. (불가타 성경, 탈출기, 18장12)
Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.
이튿날 그들은 일찍 일어나, 번제물을 올리고 친교 제물을 바쳤다. 그러고 나서 백성들은 앉아서 먹고 마시다가 일어나 흥청거리며 놀았다. (불가타 성경, 탈출기, 32장6)
Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ".
저들은 내가 명령한 길에서 빨리도 벗어나, 자기들을 위하여 수송아지 상을 부어 만들어 놓고서는, 그것에 절하고 제사 지내며, ‘이스라엘아, 이분이 너를 이집트 땅에서 데리고 올라오신 너의 신이시다.’ 하고 말한다.” (불가타 성경, 탈출기, 32장8)
Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae.
너희는 나를 위한 희생 제물의 피를 누룩 든 빵과 함께 바쳐서는 안 된다. 파스카 제물을 이튿날 아침까지 남겨 두어서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 34장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION