라틴어 문장 검색

Datae autem naturae Formam, sive differentiam veram, sive naturam naturantem, sive fontem emanationis (ista enim vocabula habemus, quae ad indicationem rei proxime accedunt) invenire, opus et intentio est humanae scientiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:2)
Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae vulgo asseruntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:1)
illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:3)
de cuius excellentia multa quidem dici quamvis fuse lateque possunt, sed brevissime illo modo, sapientiam esse rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:6)
Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 5:1)
divinarum humanarum rerum scientiam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 25:9)
Itaque intentiones geminae illae, humanae scilicet Scientiae et Potentiae, vere in idem coincidunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:9)
Videturne vobis probatum sine divini et humani iuris scientia non posse profunditatem Maronis intellegi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 16:1)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:4)
Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:5)
Sapientia vero est perfectum bonum mentis humanæ acdivinarum et humanarum rerum scientia, ut dixit Seneca.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:6)
Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:1)
Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras, in qua me cum saepe de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:7)
id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia rerum sit humanarumque coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION