라틴어 문장 검색

qualis hyperboreis Hyperborei montes sunt Scythiae, dicti, quod supra, id est ultra eos, flat Boreas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1961)
Talesque nationes abundant plurimae infra Scithiam prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus qui caracterem bestiae noluerint circumferre in frontibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:6)
Hesperus occasum comitatur, Lucifer ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:8)
hinc dracones Indici, inde grypes Hyperborei quos in speciem pinnatae alitis generat mundus alter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:4)
Sponsa enim per Hesperum adumbrata est, princeps autem per Arcturum, sed et vetus rex Alphonsus (quin inter reges maximus fuerat astrologus, atque simul ex progenitoribus principissae) introductus est ut fortunam nuptiarum praediceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:2)
cum omnes hyperboreos, Scythas, omnes occidentales, Celtas indistincte appellarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:7)
Agit algentes Hesperos ortus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 11:1)
Ut quas duxerit Hesperos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 7:1)
Septima lux aderat caelo totiensque renato viderat exactos Hesperus igne choros:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:6)
Attollens thalamis Idalium iubar dilectus Veneri nascitur Hesperus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:1)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos edomuit Scottumque vago mucrone secutus fregit Hyperboreas remis audacibus undas et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:15)
Iam suus inferno processerat Hesperus orbi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:199)
te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen, te vel ad incensas Libyae comitabor harenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:141)
Cum pulcher Apollo lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, nil tum Castaliae rivis communibus undae dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus, antraque maesta silent inconsultique recessus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION