라틴어 문장 검색

flūmen trānat omnēsque fēminās in urbem incolumēs dūcit.
그녀는 강을 헤엄쳐 건너 모든 여자들을 도시로 안전하게 이끈다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs23)
qualis hyperboreis Hyperborei montes sunt Scythiae, dicti, quod supra, id est ultra eos, flat Boreas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1961)
Talesque nationes abundant plurimae infra Scithiam prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus qui caracterem bestiae noluerint circumferre in frontibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:6)
nec certior ardea caelos Indicat humentes, medias quando aetheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:17)
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto Aere concussis exercitus obstrepit alis, Terraeque immensos tractus, semotaque longe aequora despiciunt, Boreamque et nubila tranant Innumeri:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:3)
hinc dracones Indici, inde grypes Hyperborei quos in speciem pinnatae alitis generat mundus alter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:4)
cum omnes hyperboreos, Scythas, omnes occidentales, Celtas indistincte appellarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:7)
Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:5)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장2)
visceribus frustra castum Lucretia ferrum mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:273)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos edomuit Scottumque vago mucrone secutus fregit Hyperboreas remis audacibus undas et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:15)
nunc spiris Zephyros tranant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:88)
te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen, te vel ad incensas Libyae comitabor harenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:141)

SEARCH

MENU NAVIGATION