라틴어 문장 검색

Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula.
궁수들이 그를 어지럽히고 그에게 활을 쏘며 덤벼들었어도 (불가타 성경, 창세기, 49장23)
Quaeso ut mihi asseras quae sint iliae poenae quae propter hoc imminere videntur, ut, quum praevisae fuerint, earum me minus valeant iacula laedere, quia praevisa minus iacula ferire dicuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:2)
Quem enim amoris iacula tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat amicum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:9)
In hac Turcorum defensione et reluctatione, quidam miles illorum ferocissimi animi et cordis non parce desudabat arcu et jaculis, et (quod dictu mirabile est) in vulnere sibi illato diffisus vitae, procul abjecto clypeo, manifeste opposuit pectus telis cunctorum, et rupea saxa in medium vulgus ambabus manibus torquebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:8)
ut si quae de adventu gentilium pro vero comperta in aures eorum sonuissent, aut oculis eorum deprehendissent, absque mora ad exercitum referrent, ut provisi principes minus jacula infestantium timerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:5)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 2:1)
laevas caetra tegit caetra est scutum loreum, quo utuntur Afri et Hispani.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7321)
laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:3)
Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 269:2)
polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis - pelta caetrae haud dissimilis est-Chalcidem mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION