라틴어 문장 검색

Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
지식이 있다는 그대가 우상의 신전에 앉아 먹는 것을 누가 본다면, 그의 약한 양심도 우상에게 바쳤던 제물을 먹을 수 있게끔 용기를 얻지 않겠습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 8장10)
Hunc beat, hunc mulcet ramose gloria frontis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:3)
frons discolor auro germinat et spatio summas aequantia fagos cornua ramoso surgunt procera metallo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:149)
Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:36)
Denique quae nobis durata ac spissa videntur, haec magis hamatis inter sese esse necessest et quasi ramosis alte compacta teneri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:15)
et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans aestuat in ramos incumbens arboris arbor, exprimitur validis extritus viribus ignis, emicat inter dum flammai fervidus ardor, mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:3)
etenim ramosa videmus nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:4)
unde ait Persius traducit trepidas ramosa in compita mentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 13617)
ramosa cornva ut "cornibus arboreis". micon vel eius filius, vel patronus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 301)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 30:5)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
Hanc ego ramosam natis e caede colubris crescentemque malo domui domitamque reclusi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:4)
ecquis in idolio recubans inter sacra mille ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture, non putat esse deum summum et super omnia solum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 368)

SEARCH

MENU NAVIGATION