라틴어 문장 검색

Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
너희는 얼마나 더 맞으려고 자꾸만 반항하느냐? 머리는 온통 상처투성이고 마음은 온통 골병들었으며 (불가타 성경, 이사야서, 1장5)
Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
예수님께서는 배에서 내리시어 많은 군중을 보시고 가엾은 마음이 드시어, 그들 가운데에 있는 병자들을 고쳐 주셨다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 14장14)
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: " Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ".
예수님께서 제자들을 가까이 불러 이르셨다. “저 군중이 가엾구나. 벌써 사흘 동안이나 내 곁에 머물렀는데 먹을 것이 없으니 말이다. 길에서 쓰러질지도 모르니 그들을 굶겨서 돌려보내고 싶지 않다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 15장32)
et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ".
내가 저들을 굶겨서 집으로 돌려보내면 길에서 쓰러질 것이다. 더구나 저들 가운데에는 먼 데서 온 사람들도 있다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 8장3)
Respondit ei languidus: " Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ".
그 병자가 예수님께 대답하였다. “선생님, 물이 출렁거릴 때에 저를 못 속에 넣어 줄 사람이 없습니다. 그래서 제가 가는 동안에 다른 이가 저보다 먼저 내려갑니다.” (불가타 성경, 요한 복음서, 5장7)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
그의 살갗에 닿았던 수건이나 앞치마를 병자들에게 대기만 해도, 그들에게서 질병이 사라지고 악령들이 물러갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장12)
Horātia in casam intrat; iēiūna est.
Horatia가 집으로 들어온다. 그는 배고프다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Scintilla and Horatia at home2)
cīvēs iēiūnī sunt, sed fortiter resistunt neque ūllō pactō sē dēdere volunt.
시민들은 배고프지만, 용감하게 저항했고, 어떤 조약에도 항복하기를 원치 않는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs15)
pervius est Acheron iam languidus et remeare licet soli tibi nec te fata tenent post funera?
병약한 아케론 강이 통행 가능하여, 오직 너에게만 되돌아오는 것이 허락되었느냐? 장례 이후에 운명이 너를 더 이상 붙잡지 않고 있느냐? (세네카, Hercules Oetaeus 28:9)
Vulgare plectrum, languidaeque Respuis officium Camoenae.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:2)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Postquam sacra fames auri mortalia pungit Pectora, mens hominis nescit jejuna manere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:1)
Illic Ennii versus a sententiarum venustate jejuni, artem metricam effreni transgrediebantur licentia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:23)
Angustiato itaque fame populo, visum est viris consilio cautissimis, ut segetes maturas repertas in campestribus desertae et vacuae civitatis igne torrerent, et torrida grana excuterent, quibus populus jejunus sustentari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:18)
Tentoria vero intrantes, quotquot repererunt languidos ac debiles, clericos, monachos, mulieres grandaevas, pueros sugentes, omnemque aetatem gladio exstinxerunt, solummodo puellas teneras et moniales, quarum facies et forma oculis eorum placere videbatur, juvenesque imberbes et vultu venustos abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION