라틴어 문장 검색

Verus igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera liberalitate conceditur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:2)
Qui igitur veram gloriam adipisci volet iustitie fungatur offitiis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:15)
ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:10)
igitur vera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 4:1)
Verissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tam absurda secuntur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:27)
Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 68:1)
verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem esse voluerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:2)
tunc igitur veris gaudebat Graecia nuptis, tunc etiam felix inter et arma pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 99)
Est igitur zelotypia vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:4)
Igitur quisquis uera requirit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 25:1)
aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:3)
igitur quo vera seu falsa antiret Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Euboeam Aegaei maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein Corinthiense litus angustiasque Isthmi evadit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장7)
alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:4)
Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae detestandae gratia dixisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:3)
Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION