라틴어 문장 검색

Et dixit Saul: " Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum ". Dixitque populus: " Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac ". Et ait sacerdos: " Accedamus huc ad Deum ".
사울이 말하였다. “우리가 오늘 밤에 필리스티아인들을 쫓아 내려가 동이 틀 때까지 약탈하자. 그리고 그들 가운데 한 사람도 남겨 두지 말자.” 군사들은 “임금님 좋으실 대로 하십시오.” 하고 대답하였으나, 사제는 “여기서 하느님께 나아가 여쭈어 봅시다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장36)
Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo;
이튿날 아침 요나탄은 다윗과 약속한 대로 어린 시종 하나를 데리고 들로 나갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장35)
Inde sequenti mane illucescente vexilla commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens, divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines, surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter castra metatus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:1)
Mane autem inlucescente die dominica, primam paschalis festi diem celebrarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:6)
Et oblationem facies super eo mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut conspergatur simila; oblatio Domino, legitimum iuge atque perpetuum.
이것에 곁들이는 곡식 제물로 아침마다 고운 곡식 가루 육분의 일 에파와 그것에 뿌릴 기름 삼분의 일 힌을 바친다. 이것이 주님에게 바치는 곡식 제물로서, 늘 지켜야 하는 영원한 규정이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 46장14)
Facient agnum et oblationem et oleum mane mane, holocaustum sempiternum.
이렇게 아침마다 어린 양과 곡식 제물과 기름을 일일 번제물로 바쳐야 한다.’ (불가타 성경, 에제키엘서, 46장15)
Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
빛을 낮이라 부르시고 어둠을 밤이라 부르셨다. 저녁이 되고 아침이 되니 첫날이 지났다. (불가타 성경, 창세기, 1장5)
Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
하느님께서는 궁창을 하늘이라 부르셨다. 저녁이 되고 아침이 되니 이튿날이 지났다. (불가타 성경, 창세기, 1장8)
Et factum est vespere et mane, dies tertius.
저녁이 되고 아침이 되니 사흗날이 지났다. (불가타 성경, 창세기, 1장13)
Et factum est vespere et mane, dies quartus.
저녁이 되고 아침이 되니 나흗날이 지났다. (불가타 성경, 창세기, 1장19)
Et factum est vespere et mane, dies quintus.
저녁이 되고 아침이 되니 닷샛날이 지났다. (불가타 성경, 창세기, 1장23)
Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
하느님께서 보시니 손수 만드신 모든 것이 참 좋았다. 저녁이 되고 아침이 되니 엿샛날이 지났다. (불가타 성경, 창세기, 1장31)
Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: "Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis".
동이 틀 무렵에 천사들이 롯을 재촉하며 말하였다. “자, 이 성읍에 벌이 내릴 때 함께 휩쓸리지 않으려거든, 그대의 아내와 여기에 있는 두 딸을 데리고 어서 가시오.” (불가타 성경, 창세기, 19장15)
Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino,
아브라함이 아침 일찍 일어나, 자기가 주님 앞에 서 있던 곳으로 가서 (불가타 성경, 창세기, 19장27)
Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
아브라함은 아침 일찍 일어나 빵과 물 한 가죽 부대를 가져다 하가르에게 주어 어깨에 메게 하고는, 그를 아기와 함께 내보냈다. 길을 나선 하가르는 브에르 세바 광야에서 헤매게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 21장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION