라틴어 문장 검색

et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem;
이제부터는 이 임금이 여러분을 이끌 것이오. 나는 늙어 백발이 되었고 내 아들들이 여러분과 함께 있소. 나는 젊어서부터 이날까지 여러분을 이끌어 왔소. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 12장2)
Tentoria vero intrantes, quotquot repererunt languidos ac debiles, clericos, monachos, mulieres grandaevas, pueros sugentes, omnemque aetatem gladio exstinxerunt, solummodo puellas teneras et moniales, quarum facies et forma oculis eorum placere videbatur, juvenesque imberbes et vultu venustos abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:4)
solos juvenes imberbes, viros militaris officii, captivabant, quos etiam in exsilio cum matronis honorificis Corrozan abduci destinabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:4)
Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiose deformes et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 2:1)
Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu propinquorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:2)
quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre Caucasus et summas abiit hibernus in arctos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 639:1)
Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:8)
simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 12:2)
nam e contrario inberbes 'investes' vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6455)
unde contra investes dicimus inberbes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6593)
aut est mutanda distinctio, ut sit 'et steriles platani malos gessere valentes castaneae', - id est infecundae arbores platani fortes ramos castaneae portaverunt - 'fagos ornusque incanuit albo flore piri':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 706)
alii neutrum probant et ita accipiunt 'castaneae fagos, piri flore ornus incanuit', ut similiter 'fagos' nominativus sit graecus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 709)
"ipse Iuppiter vester modo inberbis statuitur, modo barbatus locatur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:20)
quos pexo capillo nitidos aut inberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis velis amictos, non togis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 22:5)
isto enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum, Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae, caeruleos esse Neptuni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION