라틴어 문장 검색

Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 1:1)
"Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:12)
Dein uergente iam die ingressus senatum positaque breui oratione quasi raptus de publico et suscipere imperium ui coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium petit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 1:1)
talibus principiis magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi cuiusque histrionum et aurigarum administrauit et maxime Asiatici liberti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:1)
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장5)
Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.
(카이사르, 내란기, 3권 18:2)
an cum te dominum cunctis, quaecumque crearat, praeficeret mundumque tuis servire iuberet imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos dederet, arbitrium de te tibi credere avarus nollet ut indigno libertatemque negaret?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1179)
etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:3)
dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.
족장 막디엘, 족장 이람이다. 이들이 저마다 차지하고 살던 거주지에 따라 본 에돔의 족장들이다. 에사우는 에돔의 조상이다. (불가타 성경, 창세기, 36장43)
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei.
그러자 파라오는 사람들을 보내어 요셉을 불러오게 하였다. 그들은 서둘러 그를 구덩이에서 끌어내어, 수염을 깎고 옷을 갈아입혔다. 그런 다음 요셉은 파라오에게 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 41장14)
Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ".
내 집을 그대 손 아래 두겠소. 내 모든 백성은 그대 명령을 따를 것이오. 나는 왕좌 하나로만 그대보다 높을 따름이오.” (불가타 성경, 창세기, 41장40)
Dixit quoque rex ad Ioseph: " Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ".
파라오가 다시 요셉에게 말하였다. “나는 파라오요. 그대의 허락 없이는 이집트 온 땅에서 그 누구도 손 하나 발 하나 움직이지 못하오.” (불가타 성경, 창세기, 41장44)
Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
이스라엘의 아들들은 하라는 대로 하였다. 요셉은 파라오의 명령대로 그들에게 수레들을 내주고 여행 양식도 마련해 주었다. (불가타 성경, 창세기, 45장21)
Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace ".
자네가 이렇게 일을 하고 하느님께서도 그렇게 명령하시면, 자네도 버티어 나갈 수 있고, 이 백성도 평화롭게 제자리로 돌아갈 것이네.” (불가타 성경, 탈출기, 18장23)
Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
이들이 므라리 자손들의 씨족들에서 사열을 받은 이들이다. 모세와 아론은 주님께서 모세를 통하여 내리신 분부에 따라 그들을 사열하였다. (불가타 성경, 민수기, 4장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION