라틴어 문장 검색

phalanx phalanx lingua Macedonum legio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 921)
Nec minor in terris motus, dum bella facessit, Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas, Et furit arreptis animosus homuncio telis:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:1)
Ubique impigra devotio, et ideo Deo fuit munus ejus acceptum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:4)
Ut enim in periculis iuventutem impigram esse convenit et audacem, ita (cum res postulat) regibilem et consultam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 10:1)
cognitoque quosdam, immo vero fortissimum quemque variis quidem sed impigris casibus oppetisse, suadet, tantisper pacatis itineribus omniumque proeliorum servatis induciis, inquisitioni commilitonum potius insisteretur et tirocinio novae iuventutis ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies integraretur:
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:3)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
Rex sane in rebus Hiberniae constituendis minus impiger et providus fuerat, neque magistratus et consiliorios suos in illo regno mutaverat, aut alios sibi probatos et fidos caeteris immiscuerat ut facere debuerat, praesertim cum inclinationem eius populi erga familiam Eboracensem satis nosset, quamque etiam lubricus esset eius regni status, et ad res novas amplectandas pronus magis multo quam Anglia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:8)
Stabiles peditum phalanges et cohortes nullas habent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:3)
Inde nec impune petit impiger ima lacunae, Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:15)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali, phalangis subiectis, ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:10)
Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 24장4)
Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장2)
Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장4)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION