라틴어 문장 검색

quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere quam dicere, denique et quondam, nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius implere quam paginam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 3:3)
unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: "Crescite et multiplicamini et implete terram.
하느님께서 노아와 그의 아들들에게 복을 내리시며 말씀하셨다. “자식을 많이 낳고 번성하여 땅을 가득 채워라. (불가타 성경, 창세기, 9장1)
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
노아는 모두 구백오십 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 9장29)
et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
그의 아들 이스마엘이 포피를 베어 할례를 받았을 때, 그의 나이는 열세 살이었다. (불가타 성경, 창세기, 17장25)
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
주님께서는 말씀하신 대로 사라를 돌보셨다. 주님께서 말씀하신 대로 사라에게 해 주시니, (불가타 성경, 창세기, 21장1)
Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
그런 다음 하느님께서 하가르의 눈을 열어 주시니, 그가 우물을 보게 되었다. 그는 가서 가죽 부대에 물을 채우고 아이에게 물을 먹였다. (불가타 성경, 창세기, 21장19)
puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur.
이 소녀는 아직 남자를 알지 못하는 아주 예쁜 처녀였다. 그가 샘으로 내려가서 물동이를 채워 올라오자, (불가타 성경, 창세기, 24장16)
omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,
그래서 필리스티아인들은 이사악의 아버지 아브라함 시대에 이사악 아버지의 종들이 판 우물을 모두 막고 흙으로 메워 버렸다. (불가타 성경, 창세기, 26장15)
Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ".
이 초례 주간을 채워라. 그리고 네가 다시 칠 년 동안 내 일을 해 준다면 작은애도 우리가 너에게 주겠다.” (불가타 성경, 창세기, 29장27)
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur.
파라오께서 같은 꿈을 두 번이나 되풀이하여 꾸신 것은, 하느님께서 이 일을 이미 결정하셨고 지체 없이 그대로 실행하시리라는 것을 뜻합니다. (불가타 성경, 창세기, 41장32)
Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.
요셉이 명령하기를, 그들의 포대에 밀을 채우고 그들의 돈을 각자의 자루에 도로 넣고 그들에게 여행 양식을 주라고 하자, 그대로 되었다. (불가타 성경, 창세기, 42장25)
Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: " Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
요셉이 자기 집 관리인에게 명령하였다. “저 사람들의 곡식 자루에다 그들이 가져갈 수 있을 만큼 양식을 채워 주어라. 그리고 각자의 돈을 그들의 곡식 자루 부리에 넣는데, (불가타 성경, 창세기, 44장1)
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: " Egredimini, cuncti, foras! ". Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.
요셉은 자기 곁에 서 있는 모든 이들 앞에서 더 이상 자신을 억제하지 못하고, “모두들 물러가게 하여라.” 하고 외쳤다. 그래서 요셉이 형제들에게 자신을 밝힐 때, 그 곁에는 아무도 없었다. (불가타 성경, 창세기, 45장1)
Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
그들은 요르단 건너편에 있는 고렌 아탓에 이르러, 크고 아주 장엄하게 호곡하였다. 요셉은 이레 동안 아버지의 죽음을 애도하였다. (불가타 성경, 창세기, 50장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION