라틴어 문장 검색

Unde ad posticum praedictum revertentes milites, qui scala urbem intraverant, penetrale hujus postici ferro acutissimo, ingeniis Turcorum parato, fractis muris ampliaverunt, et sic principes ac socii eorum equo et pedibus spatiose intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:7)
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni, orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:1)
vinetum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 9:1)
antiquis itaque caerimoniis cautum erat, ne vinctus flaminiam introiret, si introisset, solveretur vinclaque per impluvium effunderentur inque viam publicam eicerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 573)
Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 595)
Anguis per impluvium decidit de tegulis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 451)
primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:2)
nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:2)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)
duo non suscepta prodigia sunt, alterum quod in privato loco factum esset, - palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat - alterum quod in loco peregrino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:1)
postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 22)
De tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem osculantis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 231)
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 340)
Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3166)

SEARCH

MENU NAVIGATION