라틴어 문장 검색

Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon.
그들은 활과 창을 움켜쥐고 있는데 잔인하고 무자비하다. 그들은 바다처럼 고함을 지르며 말을 타고 달려온다. 딸 바빌론아, 그들이 너를 치려고 전사처럼 전열을 갖추고 있다. (불가타 성경, 예레미야서, 50장42)
immisericors, qui ignoscere atque inflectinesciat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 1장 2:11)
Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit, iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grave, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 4:1)
Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 112:1)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Immisericordem profitetur, cui quicquid licet, libet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:10)
Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:2)
item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION