라틴어 문장 검색

Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
de quo quidam urbanorum non infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 20장 1:2)
Qui modo scurra aut si quid hac re tritius videbatur, idem infaceto est infacetior rure simul poemata attigit, neque idem unquam aeque est beatus ac poema cum scribit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 227)
o saeclum insapiens et infacetum!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 434)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
Sed quod non grave sit nec infacetum, Parvi tibia condyli sonabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII10)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)
protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 112:1)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:2)
item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION