라틴어 문장 검색

Amantium irae amoris integratio est.
연인들의 분노는 사랑의 갱신이다. (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 344)
et quod ad primam percussionem sive impulsionem attinet, per illud, (quod duo corpora non possint esse in uno loco, ne fiat penetratio dimensionum,) sibi satisfaciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:4)
tristis amaryllidis i. bene addidit 'tristes' - plerumque enim, ut ait Terentius, "amantium irae amoris integratio est" - , ut veram iram ostenderet, non fictam illam, quae aliquid gratiae habere consuevit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 141)
in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασίαν, nos visum appellemus licet, et teramus hoc quidem verbum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius - sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem adiungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 51:2)
aliam enim quandam vim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:4)
Huic generi subiectae sunt cohorta- tiones, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 118:2)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:2)
Ob eiusmodi rationem, cognitiones fragmentariae singularesque in quandam ignorantiam recidere possunt si integrationi obsistunt in ampliore quadam realitatis visione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:7)
149. Comprobatum praeterea est extremam penuriam, quam homines vivunt quibusdam in ambitibus sine harmonia, amplitudine et integrationis facultate, concitare posse perversos mores et usum personarum per criminales consociationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:1)
“Quam pulchrae sunt urbes quae insanam superant diffidentiam et diversos integrant et in eiusmodi integrationem novum conferunt progressionis elementum!
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:8)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 32:1)
vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:5)
Amantium ira amoris integratio est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 037)

SEARCH

MENU NAVIGATION