라틴어 문장 검색

qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ".
천대에 이르기까지 자애를 베풀고 죄악과 악행과 잘못을 용서한다. 그러나 벌하지 않은 채 내버려 두지 않고 조상들의 죄악을 아들 손자들을 거쳐 삼 대 사 대까지 벌한다.” (불가타 성경, 탈출기, 34장7)
Verum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum dimittit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:44)
Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:3)
quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장46)
Quod tantum scelus si fuerit inpunitum nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:11)
Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:3)
Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:8)
qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:2)
Numquam enim scelus scelere vindicandum est.
악행은 악행으로 보복되어서는 절대로 안된다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 44)
Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: "Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis".
동이 틀 무렵에 천사들이 롯을 재촉하며 말하였다. “자, 이 성읍에 벌이 내릴 때 함께 휩쓸리지 않으려거든, 그대의 아내와 여기에 있는 두 딸을 데리고 어서 가시오.” (불가타 성경, 창세기, 19장15)
ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ". Quibus auditis, flevit Ioseph.
‘너희는 요셉에게 이렇게 전하여라. ′너의 형들이 네게 악을 저질렀지만, 제발 형들의 잘못과 죄악을 용서해 주어라.′’ 그러니 아우님은 그대 아버지의 하느님의 이 종들이 저지른 잘못을 용서해 주게.” 요셉은 그들이 자기에게 이렇게 말한 것을 듣고 울었다. (불가타 성경, 창세기, 50장17)
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
그가 나중에 일어나서 지팡이를 짚고 밖을 돌아다니게 되면, 때린 자는 벌을 면한다. 다만 그동안의 손해를 갚고, 나을 때까지 치료해 주어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장19)
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: " Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ".
이튿날 모세가 백성에게 말하였다. “너희는 큰 죄를 지었다. 행여 너희의 죄를 갚을 수 있는지, 이제 내가 주님께 올라가 보겠다.” (불가타 성경, 탈출기, 32장30)
Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
어떤 짐승하고도 교접하면 안 된다. 그것으로 너희가 부정하게 된다. 여자도 짐승과 교합하면 안 된다. 그것은 추잡한 짓이다. (불가타 성경, 레위기, 18장23)
et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.
그 땅도 부정하게 되었다. 나는 그 죄 때문에 그 땅을 벌하였고, 그 땅은 주민들을 토해 내었다. (불가타 성경, 레위기, 18장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION