라틴어 문장 검색

primo quidem accepta stola lavacri salutaris, secundo per confirmationem exhibitam maiusculo pontificali signaculo, tertio ubi vestra et totius populi communi acclamatione usus sum hac regni perfunctoria potestate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:18)
Super hujus denique montis cacumen videbat praedictum cum timore et mansuetudine facili ascensu attolli, et duos ei in vestibus albis et pontificali ornatu obviam festinare, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:2)
Ideoque dilatio facta est donec inveniretur [0556D] aliquis qui ad hoc pontificale officium foret idoneus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:8)
Cui in sede pontificali Folcho, vir admirabilis per omnia, successit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:1)
sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:2)
Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 11:3)
IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 2:1)
Cum matris eius Margaretae, foeminae raris virtutibus ornatae, nuptias multi proci ambirent, visa est videre in somniis virum quendam episcopo similem habitu pontificali tradere ei in manum Edmundum comitem Richmondiae, Henrici patrem, pro marito.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:2)
qualis erit terris, quem mons Euandrius offert Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:4)
athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit, ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non placere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:2)
deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 1:2)
Quod cum inauguraretur, ceden- tibus ceteris dis mira res dicitur extitisse:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 58:1)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)
Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 1:1)
Veranius enim in Pontificalibus quaes­tionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION