라틴어 문장 검색

Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:1)
hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:3)
Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:16)
Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:3)
Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:2)
Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, harundineti singula iugera vicenis iugandis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:3)
castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:4)
Sed cultus harundineti primo triennio non alius est quam ceteris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:1)
Quae tamen refectio harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 4:3)
sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:5)
ut ad deuerticulum uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac uepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus ueste ad auersum uillae parietem euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 3:1)
adnverint superi bene in adhortatione nihil se inauspicato vel sine deorum voluntate facturum promittit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 201)
qui cum tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:6)
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:1)
iam bis Monaeses et Pacori manus inauspicatos contudit impetus nostros et adiecisse praedam torquibus exiguis renidet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 65)

SEARCH

MENU NAVIGATION