라틴어 문장 검색

item quae non sit patrima et matrima;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 3:1)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)
Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis sed et virginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:1)
pueri circum innuptaeque puellae more Romano, patrimi et matrimi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2382)
nam et bello Punico matrimi et patrimi cantaverunt Iunoni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4383)
intonsi silvosi, incaedui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 631)
farre, cum per pontificem maximum et Dialem flaminem per fruges et molam salsam coniungebantur - unde confarreatio appellabatur - , ex quibus nuptiis patrimi et matrimi nascebantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 315)
Stat vetus et multos incaedua silva per annos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
monte sub Esquilio multis incaeduus annis Iunonis magnae nomine lucus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권282)
Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)
decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION