라틴어 문장 검색

namque per Samnium Apuliamque et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 156:1)
Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, aut saucii discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:3)
ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
나는 너희에게 이렇게 하겠다. 나는 너희에게 갑작스러운 재난을, 곧 폐병과 열병을 보내어, 눈이 어두워지고 목숨이 사그라지게 하겠다. 너희가 씨앗을 뿌려도 헛될 것이니, 너희 원수가 그것을 먹어 버릴 것이기 때문이다. (불가타 성경, 레위기, 26장16)
Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.
갑작스러운 공포 앞에서도, 악인들에게 닥치는 파멸에도 두려워하지 마라. (불가타 성경, 잠언, 3장25)
Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
입을 조심하는 이는 제 목숨을 보존하지만 입술을 열어젖히는 자에게는 파멸이 온다. (불가타 성경, 잠언, 13장3)
Non laborabunt frustra neque generabunt in interitum repentinum, quia semen benedictorum erunt Domini, et nepotes eorum cum eis.
그들은 헛되이 수고하지 않으며 자식을 낳아 끔찍한 일을 겪지 않으리니 그들은 주님에게 복 받은 종족이며 그들의 자손들도 그러하기 때문이다. (불가타 성경, 이사야서, 65장23)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
“너희는 스스로 조심하여, 방탕과 만취와 일상의 근심으로 너희 마음이 물러지는 일이 없게 하여라. 그리고 그날이 너희를 덫처럼 갑자기 덮치지 않게 하여라. (불가타 성경, 루카 복음서, 21장34)
Cum enim dixerint: " Pax et securitas ", tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
사람들이 “평화롭다, 안전하다.” 할 때, 아기를 밴 여자에게 진통이 오는 것처럼 갑자기 그들에게 파멸이 닥치는데, 아무도 그것을 피하지 못할 것입니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장3)
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus (Prov.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:19)
Ipse, cum grandi comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur, et iniquae legationis baiulo imperat, ut timoris periculo nudus ita incautum adoriatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:2)
Horum autem amorem improbare non insisto, sed nec multum approbare contendo, quia inter incautos vel minus sapientes amantes amor diu latere non potest;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:3)
Rudes enim et indoctos tali decet amori servire, cuius industria incauta valeat obumbrari iuventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:13)
Sapientes tamen feminas non decet tam repentina quemquam concessione ditare, ut prioribus praetermissis gradibus ad quarti statim gradus prosiliant largitionem, sed ordine solent procedere tali.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:15)
Quia tamen fas est ab errato discedere et ab eo quod quisque minus bene sententiaverat resipiscere, si tuam simplicem et incautam studes emendare doctrinam, in hoc invenieris laude dignissimus et ab omni prudentia commendandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:4)
Mirandum est nimis super prudentia vestra quae tam incauta nititur se defensione munire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION