라틴어 문장 검색

at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:1)
Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret.
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:14)
deamque serico contectam amiculo mihi gerendam imponunt brachiisque suis humero tenus renudatis, attollentes immanes gladios ac secures, evantes exsiliunt incitante tibiae cantu lymphaticum tripudium.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:3)
hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 7:1)
Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 4:1)
APUD cenam Favorini cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 2:1)
Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturus - iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat - , sed priusquam bellum faceret, vita decessit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 33:1)
PATRIS Patriae vitam, opus, sive ad viri virtutes, sive ad praeclaras res ab illo et inceptas et perfectas spectemus, omni cura omnique diligentia dignissimum, sermone Latino, procul quidem Roma et Romuleo flumine, ignotus exarare aggredior.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.1)
pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum corripit gregis suilli sordida spurcamina, seque nigris mergit undis et pecus lymphaticum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae30)
caro in sororem tela mentem dirigit, mens in cerebro ventilatur ebrio, ex quo furores suculentos conligit madens veneno corporis lymphatico.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말20)
Fabulam inceptat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 467)
quid inceptas, Thraso?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 76)
Vah, vide, quod inceptet facinus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 3129)
Quid inceptat?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 434)
Heia, sudabis satis, Si cum illo inceptas homine:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 357)

SEARCH

MENU NAVIGATION