라틴어 문장 검색

in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Itaque includendae sunt incipientes, ne extra clausum fetum edant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:6)
ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:8)
sed procul inclusas audit ridere puellas, lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus, femineae loca clausa deae fontesque piandos impune et nullis sacra retecta uiris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 911)
Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione conlapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata, ipsaque simulacra vel confringi vel incendi vel includi vel destrui, atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum Christianum persequbeantur, victas et domitas non a repugnantibus sed a morientibus Christianis et contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:10)
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
이렇게, 하느님께서 노아에게 명령하신 대로, 모든 살덩어리들의 수컷과 암컷이 들어갔다. 그런 다음 주님께서 노아 뒤로 문을 닫아 주셨다. (불가타 성경, 창세기, 7장16)
Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
보석공이 인장 반지를 새기듯, 두 보석에 이스라엘 아들들의 이름을 새겨라. 그리고 그 보석들을 금테두리에 박아라. (불가타 성경, 탈출기, 28장11)
in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
넷째 줄에는 녹주석과 마노와 벽옥을 박는데, 이것들을 금테 안에 박아 넣어라. (불가타 성경, 탈출기, 28장20)
ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
테에 박을 보석을 다듬고 나무를 다듬는 온갖 일을 할 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 31장5)
ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
테에 박을 보석을 다듬고 나무를 다듬는 온갖 세공일을 하게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 35장33)
Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;
그리고 금테두리에 박을 마노들을 다듬어, 인장 반지를 새기듯 이스라엘 아들들의 이름을 새겼다. (불가타 성경, 탈출기, 39장6)
in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.
넷째 줄에는 녹주석과 마노와 벽옥을 박았는데, 이것들을 금테두리 안에 끼워 박았다. (불가타 성경, 탈출기, 39장13)
radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis.
백선이 든 자리만 빼놓고 털을 밀게 한 다음, 사제는 백선 병자를 다시 이레 동안 격리한다. (불가타 성경, 레위기, 13장33)
Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum;
그 집을 잠가 둔 동안, 그 안에 들어가는 이는 저녁때까지 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 14장46)
Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
사람들은 요르단 쪽으로 건널목까지 그들의 뒤를 쫓아갔다. 그들을 뒤쫓는 자들이 나가자마자 성문이 닫혔다. (불가타 성경, 여호수아기, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION