라틴어 문장 검색

Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege praeceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi.
그들은 법규대로 파스카 양을 불에 굽고, 나머지 거룩한 제물은 냄비와 솥과 단지에 넣고 삶아서, 뛰어다니며 온 백성에게 나누어 주었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 35장13)
Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam.
청년은 물고기의 배를 갈라 쓸개와 염통과 간을 따로 모아 놓고 나서, 고기의 일부는 구워 먹고 나머지는 소금에 절여 두었다. 그 두 사람은 함께 길을 걸어 마침내 메디아에 가까이 이르렀다. (불가타 성경, 토빗기, 6장6)
Incrassatum est sicut adeps cor eorum ego vero in lege tua delectatus sum.
저들의 마음은 비곗살처럼 무디나 저는 당신의 가르침으로 기꺼워합니다. (불가타 성경, 시편, 119장70)
Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio.
게으른 자는 제가 사냥한 것도 굽지 않지만 부지런한 사람은 귀중한 재산을 얻는다. (불가타 성경, 잠언, 12장27)
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
주님의 칼은 피로 흥건하고 기름기로 덮여 있으며 어린 양과 숫염소들의 피에, 숫양들의 콩팥 기름에 젖어 있다. 주님께서 보츠라에서 제사를 지내시고 에돔 땅에서 큰 살육을 집행하신다. (불가타 성경, 이사야서, 34장6)
incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
기름기로 번들거린다. 그들은 악한 행실도 서슴지 않으니 고아들이 승소할 수 있도록 그 송사를 공정으로 다루지 않고 가난한 이들의 재판을 올바로 진행하지 않는다. (불가타 성경, 예레미야서, 5장28)
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
저 백성이 마음은 무디고 귀로는 제대로 듣지 못하며 눈은 감았기 때문이다. 이는 그들이 눈으로 보고 귀로 듣고 마음으로 깨닫고서는 돌아와 내가 그들을 고쳐 주는 일이 없게 하려는 것이다.’ (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장15)
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos".
저 백성이 마음은 무디고 귀로는 제대로 듣지 못하며 눈은 감았기 때문이다. 이는 그들이 눈으로 보고 귀로 듣고 마음으로 깨닫고서는 돌아와 내가 그들을 고쳐 주는 일이 없게 하려는 것이다.’ (불가타 성경, 사도행전, 28장27)
Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: " Vah, calefactus sum, vidi focum ".
그는 나무 반 토막에는 불을 붙여 그 위에서 고기를 굽고 구운 고기를 배불리 먹는다. 또 제 몸을 덥히면서 “아, 따뜻한 불기운이 느껴지는구나.” 하고 말한다. (불가타 성경, 이사야서, 44장16)
Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo.
여수룬은 살이 찌더니 불평을 늘어놓았다. 살이 찌고 몸이 불어나 기름기가 흐르더니 자기를 만드신 하느님을 저버리고 제 구원의 바위이신 분을 업신여겼다. (불가타 성경, 신명기, 32장15)
Et si assata fuero, multo minorero.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:17)
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:15)
"Est, mea festivitas, cum sim paratus vel uno saviolo interim recreatus super istum ignem porrectus assari?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:9)
Siquidem philautorum istiusmodi ingenium patitur, ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo maiore quam ad assanda ova sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:18)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION