라틴어 문장 검색

ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: " Noli timere, quia et hac vice habes filium ".
이렇게 라헬의 산고가 심하자 산파가 그에게 말하였다. “두려워하지 마셔요. 이번에도 아들이에요.” (불가타 성경, 창세기, 35장17)
Dixeruntque filii Israel: " Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus ".
이스라엘 자손들이 그에게 다시 부탁하였다. “우리는 길만 따라 올라가겠습니다. 우리와 우리 가축이 임금님의 물을 마시게 되면, 그 값을 드리겠습니다. 별것을 바라는 것이 아닙니다. 걸어서 지나가게만 해 주십시오.” (불가타 성경, 민수기, 20장19)
et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi.
너희를 사랑하시고 너희에게 복을 내리시며 너희를 번성하게 하실 것이다. 또 너희에게 주시겠다고 너희 조상들에게 맹세하신 땅에서, 너희 몸의 소생들과 너희 땅의 열매, 곧 곡식과 포도주와 기름, 그리고 송아지와 새끼 양들에게도 복을 내리시어 불어나게 해 주실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 7장13)
Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.
너희 몸의 소생과 너희 땅의 소출도, 새끼 소와 새끼 양을 비롯한 너희 가축의 새끼들도 복을 받을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장4)
Maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.
너희 몸의 소생과 너희 땅의 소출도, 새끼 소와 새끼 양도 저주를 받을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장18)
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat
그들은 너희 가축의 새끼들과 너희 땅의 소출을 줄곧 먹어 치워, 마침내 너희가 멸망하게 할 것이다. 그들은 너희에게 곡식도 포도주도 기름도 새끼 소들과 새끼 양들도 남겨 두지 않아서, 마침내 너희를 멸망시킬 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장51)
Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
그리고 장인의 야심은 임금을 알지 못하는 사람들에게까지 우상 숭배를 퍼뜨리도록 부추겼다. (불가타 성경, 지혜서, 14장18)
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
나는 심고 아폴로는 물을 주었습니다. 그러나 자라게 하신 분은 하느님이십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장6)
itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
그러니 심는 이나 물을 주는 이는 아무것도 아닙니다. 오로지 자라게 하시는 하느님만이 중요합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장7)
Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.
씨 뿌리는 사람에게 씨앗과 먹을 양식을 마련해 주시는 분께서 여러분에게도 씨앗을 마련해 주실 뿐만 아니라 그것을 여러 곱절로 늘려 주시고, 또 여러분이 실천하는 의로움의 열매도 늘려 주실 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 9장10)
Pretendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:6)
Adjiciendo, "quis," difficultatem rei voluit demonstrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:19)
Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
Ex quo magis ex difficultate Scripturae laboratur, meritum lectorum augeatur, de quo Psalmista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:10)
Unde ipse super Ecclesiastem, ut jam supra meminimus, ubi scriptum est, "Quis scit spiritus filiorum hominum, si ascendat sursum, et spiritus pecoris descendat deorsum in terra," an sic. Adjiciendo "quis" difficultatem voluit demonstrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION