라틴어 문장 검색

Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:1)
Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 13:1)
Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:3)
Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:12)
"Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:2)
cum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:5)
ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:3)
nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 74:1)
, quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius quom vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. iii Nonas Novembr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 8:2)
"si prima nostris quae sit incunabulis origo textu stemmatis recenseas, Dei parentis esse ab ore coepimus, cui quisque servit, ille vere est nobilis:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.145)
Sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr25)
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 185)
puero opust cibo, opus est matri autem, quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo , opus est farina, porro opus est totum diem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION