라틴어 문장 검색

Videat autem Gratianus ut praesto sit mane, ne ipse nos incuriae, aut nos eum tarditatis arguamus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:34)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
Cives autem videntes aedificia [0396B] suorum igne conflagrare, unanimi conventu suum ducem Nichitam adeunt, Petrum et universos sequaces illius falsos Christianos asserentes, raptores tantum esse et non homines pacificos, qui Pincenarios ducis Belegrave, et Malevillae tot Hungaros occiderint;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:5)
- De milite propria incuria prostrato, et de pomario, quod fidelibus nocuum succiditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 93:3)
- Ubi, ducis machina procumbente, plurimi Christianorum pariter conflagrarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 5:2)
Tankradus videns praesidium igne conflagrare jam vespere facto, viros vero aufugisse comperiens, cum sociis audacter ingressus est, et turres suo satellitio muniens, regionem coepit expugnare et subjugare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:3)
quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:7)
et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:17)
Plerumque enim inanis gloria longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:6)
quo non facile diluvii corporalis cedat injuriae, atque arido incuriae situ evirata moriatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:15)
Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit, Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 2:1)
Magna inquit cura cibi, magna virtutis incuria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 2:2)
Exinde cuneis confertis incedens, cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum, instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 6:1)
Verum ut compertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum, praefecturam regente Aproniano, in urbe conflagravit aeterna, ubi ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat flammarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:3)
In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta, iratorum manu militum conflagravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION