라틴어 문장 검색

sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in solis radios incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:5)
vident ex constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stellarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 23:4)
Vident ex constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stellarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 23:4)
Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto.
그것들이 온 땅을 모두 덮어 땅이 어두워졌다. 그러고는 우박이 남긴 땅의 풀과 나무의 열매를 모조리 먹어 버렸다. 그리하여 이집트 온 땅에는 들의 풀이고 나무고 할 것 없이 푸른 것이라고는 하나도 남지 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 10장15)
Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite.
“악성 피부병이 생겼을 경우, 레위인 사제들이 너희에게 가르쳐 주는 그대로 명심하여 철저히 실천하여라. 내가 너희에게 명령하는 대로 명심하여 실천해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 24장8)
Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
안식일이 되기 전 예루살렘의 성문들에 그림자가 드리우자, 나는 문들을 닫도록 지시하고, 또 안식일이 지날 때까지 열지 못하도록 지시하였다. 그러고서는 내 부하들 가운데 몇을 성문마다 세워, 안식일에 짐이 들어오지 못하게 하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 13장19)
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
어둠과 암흑이 그날을 차지하여 구름이 그 위로 내려앉고 일식이 그날을 소스라치게 하였으면. (불가타 성경, 욥기, 3장5)
Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
그들은 낮에도 어둠에 부딪히고 한낮에도 밤중인 양 더듬거린다네. (불가타 성경, 욥기, 5장14)
" Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis?
지각없는 말로 내 뜻을 어둡게 하는 이자는 누구냐? (불가타 성경, 욥기, 38장2)
Obscurentur oculi eorum, ne videant et lumbos eorum semper infirma.
그들의 눈은 어두워져 보지 못하고 그들의 허리는 늘 휘청거리게 하소서. (불가타 성경, 시편, 69장24)
Misit tenebras et obscuravit et restiterunt sermonibus eius.
어둠을 보내시어 캄캄하게 만드셨어도 저들은 그 말씀을 거역하였다. (불가타 성경, 시편, 105장28)
etiam tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitu - sicut tenebrae eius ita et lumen eius -.
암흑인 듯 광명인 듯 어둠도 당신께는 어둡지 않고 밤도 낮처럼 빛납니다. (불가타 성경, 시편, 139장12)
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
악의 마력은 좋은 것들을 무색하게 만들고 솟구치는 욕망은 순수한 정신을 훼손하기 때문이다. (불가타 성경, 지혜서, 4장12)
Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
지혜는 하느님 권능의 숨결이고 전능하신 분의 영광의 순전한 발산이어서 어떠한 오점도 그 안으로 기어들지 못한다. (불가타 성경, 지혜서, 7장25)
Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem,
불행이 너에게 닥치면 네 앞에서 원수를 보게 되리라. 그는 너를 돕는 체하다가 발꿈치를 걷어차 쓰러뜨리리라. (불가타 성경, 집회서, 12장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION