라틴어 문장 검색

Iuno nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6372)
digna indigna pati id est omnia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8111)
nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:14)
ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tune quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 198:1)
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, dignos indignos adire atque experiri certumst mihi, nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 3116)
indigna digna habenda sunt, erus quae facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 15)
XVIII. Sicque sanctus rex et martyr Edmundus omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis Laurentii beati levitae et martyris, cuius corpus, ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam seu digni seu indigni levare volentes conspicerent, contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:1)
quam pater omnipotens digna atque indigna canentem spargentemque metus placidis regionibus arcet
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 126:1)
non digna ferentis indigno luctu affecti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1441)
Is primam ante aciem digna atque indigna relatu vociferans tumidusque novo praecordia regno ibat et ingentem sese clamore ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:2)
In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:1)
digna atque indigna relatu 'indigna', id est turpia et obscena, ut dici solet 'fanda et nefanda'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5921)
sed fatum non tenet ordinem, quia videmus indignos exaltari et dignos deici, quod inordinatum est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 20:2)
nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:4)
Absenti tibi Te indignas, seque dignas, contumelias Nunquam cessavit dicere hodie.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 369)

SEARCH

MENU NAVIGATION