라틴어 문장 검색

Vere mentis laboraret ineptia qui hoc, quod dicitis, ex cordis deliberatione asserere vellet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:2)
Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:19)
Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 11:1)
"Ineptias inquam Mihi narras et nugas meras."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:17)
Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:1)
sed ille cognito cavillatu, similis indignanti
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:9)
Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:4)
Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:2)
Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes,
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:2)
Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:1)
Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem, summoque risu meum prospectum cavillari non desiliunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:5)
IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 2:1)
TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 2:1)
ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:11)
Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION