라틴어 문장 검색

Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: " Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ".
야곱이 아버지 이사악에게 가까이 가자, 이사악이 그를 만져 보고 말하였다. “목소리는 야곱의 목소리인데, 손은 에사우의 손이로구나.” (불가타 성경, 창세기, 27장22)
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ".
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “하늘로 손을 뻗어라. 그리하여 어둠이, 손으로 만져질 듯한 어둠이 이집트 땅을 덮게 하여라.” (불가타 성경, 탈출기, 10장21)
Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
그들은 낮에도 어둠에 부딪히고 한낮에도 밤중인 양 더듬거린다네. (불가타 성경, 욥기, 5장14)
Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
그래서 그들은 빛 없는 어둠 속에서 더듬거리고 그분께서는 그들을 술취한 자같이 헤매게 하신다네. (불가타 성경, 욥기, 12장25)
Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo.
그들의 손은 만지지 못하고 그들의 발은 걷지 못하며 그들의 목구멍으로는 소리 내지 못하네. (불가타 성경, 시편, 115장7)
Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui.
우리는 눈먼 이들처럼 담을 더듬는다. 눈이 없는 이들처럼 더듬는다. 대낮에도 캄캄한 듯 비틀거리고 몸은 건강하다고 하나 죽은 자들이나 마찬가지다. (불가타 성경, 이사야서, 59장10)
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ".
내 손과 내 발을 보아라. 바로 나다. 나를 만져 보아라. 유령은 살과 뼈가 없지만, 나는 너희도 보다시피 살과 뼈가 있다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 24장39)
Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.
내 안에 있는 그리스도의 진리를 걸고 말하는데, 아카이아 지방에서는 나의 이러한 자랑을 아무도 막지 못할 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 11장10)
et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te.
눈먼 이가 어둠 속에서 더듬는 것처럼, 너희는 대낮에도 더듬으며 길을 제대로 찾아가지 못할 것이다. 너희가 늘 억압을 받고 착취를 당하여도 구원해 줄 사람이 없을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장29)
Quid etiam mirum si in scipso Deus philosophorum infringat regulas aut exempla, quae in factis suis frequenter cassat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:4)
Nunquid enim illuminatione caeci, nota illa philosophorum regula infringitur qua ab Aristotele dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:6)
Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:8)
Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco martyris tumulationi congruo a quibusque religiosis multa conferrentur donaria et ornamenta in auro et argento pretiosissima, quidam malignae mentis homines, omnis boni inmemores, agressi sunt sub nocturno silentio eandem infringere basilicam latrocinandi studio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:2)
Sed consules me forsitan an, si unus coamantium amoris nolens ulterius vacare solatiis alteri se subtraxerit amanti, fidem videatur infringere coamanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 13:1)
Nec mora, per universam civitatem tumultus in populo catholico exoritur, arma ab omnibus capiuntur, et in ultionem sanguinis confratrum, in fraude mortificatorum, turres infringere, et Turcos illic inventos exstinguere festinant, tubis et ingenti clamore non modicam seditionem concitantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION